monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, IV <<<     >>> VI

Caput V SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quid idem ipsi, quorum morbum, quod eodem tempore gravior leviorque apparebat amborum, medicinaliter inspiciens Hippocrates geminos suspicatus est, nonne satis istos redarguunt, qui volunt sideribus dare, quod de corporum simili temperatione veniebat? Cur enim similiter eodemque tempore, non alter prior, alter posterior aegrotabant, sicut nati fuerant, quia utique simul nasci ambo non poterant?
2 Aut si nihil momenti adtulit, ut diversis temporibus aegrotarent, quod diversis temporibus nati sunt: quare tempus in nascendo diversum ad aliarum rerum diversitates valere contendunt? Cur potuerunt diversis temporibus peregrinari, diversis temporibus ducere uxores, diversis temporibus filios procreare et multa alia, propterea quia diversis temporibus nati sunt, et non potuerunt eadem causa diversis etiam temporibus aegrotare?
3 Si enim dispar nascendi mora mutavit horoscopum et disparilitatem intulit ceteris rebus: cur illud in aegritudinibus mansit, quod habebat in temporis aequalitate conceptus? Aut si fata valetudinis in conceptu sunt, aliarum vero rerum in ortu esse dicuntur, non deberent inspectis natalium constellationibus de valetudine aliquid dicere, quando eis inspicienda conceptionalis hora non datur.
4 Si autem ideo praenuntiant aegritudines non inspecto conceptionis horoscopo, quia indicant eas momenta nascentium: quo modo dicerent cuilibet eorum geminorum ex nativitatis hora, quando aegrotaturus esset, cum et alter, qui non habebat eandem horam nativitatis, necesse haberet pariter aegrotare?
5 Deinde quaero: si tanta distantia est temporis in nativitate geminorum, ut per hanc oporteat eis constellationes fieri diversas propter diversum horoscopum et ob hoc diversos omnes cardines, ubi tanta vis ponitur, ut hinc etiam diversa sint fata: unde hoc accidere potuit, cum eorum conceptus diversum tempus habere non possit?
6 Aut si duorum uno momento temporis conceptorum potuerunt esse ad nascendum fata disparia, cur non et duorum uno momento temporis natorum possint esse ad vivendum atque moriendum fata disparia? Nam si unum momentum, quo ambo concepti sunt, non impedivit, ut alter prior, alter posterior nasceretur: cur, uno momento si duo nascantur, impedit aliquid, ut alter prior, alter posterior moriatur?
7 Si conceptio momenti unius diversos casus in utero geminos habere permittit, cur nativitas momenti unius non etiam quoslibet duos in terra diversos casus habere permittat, ac sic omnis huius artis vel potius vanitatis commenta tollantur? Quid est hoc, cur uno tempore, momento uno, sub una eademque caeli positione concepti diversa habent fata, quae illos perducant ad diversarum horarum nativitatem, et uno momento temporis sub una eademque caeli positione de duabus matribus duo pariter nati diversa fata habere non possint, quae illos perducant ad diversam vivendi vel moriendi necessitatem?
8 An concepti nondum habent fata, quae nisi nascantur habere non poterunt? Quid est ergo quod dicunt, si hora conceptionalis inveniatur, multa ab istis dici posse divinius? Unde etiam illud a nonnullis praedicatur, quod quidam sapiens horam elegit, qua cum uxore concumberet, unde filium mirabilem gigneret.
9 Unde postremo et hoc est, quod de illis pariter aegrotantibus geminis Posidonius magnus astrologus idemque philosophus respondebat, ideo fieri, quod eodem tempore fuissent nati eodemque concepti. Nam utique propter hoc addebat conceptionem, ne diceretur ei non ad liquidum eodem tempore potuisse nasci, quos constabat omnino eodem tempore fuisse conceptos; ut hoc, quod similiter simulque aegrotabant, non daret de proximo pari corporis temperamento, sed eandem quoque valetudinis parilitatem sidereis nexibus alligaret.
10 Si igitur in conceptu tanta vis est ad aequalitatem fatorum, non debuerunt nascendo eadem fata mutari. Aut si propterea mutantur fata geminorum quia temporibus diversis nascuntur, cur non potius intellegamus iam fuisse mutata, ut diversis temporibus nascerentur?
11 Itane non mutat fata nativitatis voluntas viventium, cum mutet fata conceptionis ordo nascentium?



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, IV <<<     >>> VI
monumenta.ch > Augustinus > 5